- LECHAEUM
- LECHAEUMportus Corinthi ad sinum Crisseum s. Corinthiacum. Vix 46. stad. a Cenchreis in Occ. Lesteiocori Moletio. Stat. Theb. l. 2. v. 381.Curva Palemonio secluditur unda Lechaeo.Idem ibid. l. 7. v. 97. Idem alibi.—— Ab Inoo fert semita recta Lechaeo.Prop. l. 3. Eleg. 20. v. 19.Deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeu.Sedarit placidâ veta phaselus aquâ.Nic. Lloyd. Lechiae Stat. l. 4. Sylv. 3. v. 59.Hic parvis nisi Lechiae vetarent,Inous freta miscuisset Isthmos.Nempesaxosam hanc partem nemo corum, qui Isthmum perfodere tentabant, aggredi ausus est; ab altera tantum parte opus moliti sunt, sed morte omnes praeventt, divino id nutu verante, ut auctor est Herod. Unde poetis occasio praebita dicendi, Deos et Lechaeum prohibuisse, quo minus id negotii succederer. Vocat autem Isthmon Inoum Stat. sicut idem alibi Lechaeum Palaemonium, quia ex hoc prom. Ino cum filio Melicerta s. Palaemon in mare se praecipitavit. Nomen a Leche, utrhabet Paus. in Corinth. Vide quoque supra, in voce Isthmus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.